Latin
Letter 167
Augustine, Epistulae 167.18
Unproofread scanNot analysed yet
Nec sane, quantum arbitror, putandum est lene esse peccatum in personarum acceptione habere fidem domini Iesu Christi. si illam distantiam sedendi et standi ad honores ecclesiasticos referamus. quis enim ferat eligi diuitem ad 'sedem honoris ecclesiae contempto paupere instructiore atque sanctiore? si autem de cotidianis consessibus loquitur, quis non hic peccat, si tamen peccat, nisi cum apud se ipsum intus ita iudicat, ut ei tanto melior quanto ditior illo uideatur? hoc enim uidetur significasse dicendo: Nonne iudicastis apud uosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?