Latin
Letter 167
Augustine, Epistulae 167.19
Unproofread scanNot analysed yet
Lex itaque libertatis lex caritatis est, de qua dicit: Si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas: 'Diliges proximum tuum sicut te ipsum/ bene facitis; si autem personas accipitis, peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores. et post illam sententiam ad intellegendum difficillimam, de qua satis dixi, quod dicendum putaui, eandem legem libertatis commemorans: Sic, inquit, loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari. et quoniam, quid paulo ante dixerit, nouit, quoniam in multis offendimus omnes, suggerit dominicam tamquam cotidianam cotidianis etsi leuioribus tamen uulneribus medicinam. iudicium enim, inquit, sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam. hinc enim et dominus: Dimittite, inquit, et dimittetur uobis, date et dabitur nobis. superexultat autem misericordia iudicio. non dictum est: 'Vincit misericordia iudicium,' non enim est aduersa iudicio, sed 'superexultat,' quia plures per misericordiam colliguntur, sed qui misericordiam praestiterunt. beati enim misericordes, quia ipsorum miserebitur deus.