Latin
Letter 167
Augustine, Epistulae 167.5
Unproofread scanNot analysed yet
Certe hinc persuadent, qui unam uirtutem habuerit, habere omnes et omnes deesse, cui una defuerit, quod prudentia nec ignaua nec iniusta nec intemperans potest esse; nam si aliquid horum fuerit, prudentia non erit. porro si prudentia tunc erit, si et fortis et iusta et temperans sit, profecto, ubi fuerit, secum habet ceteras. sic et fortitudo inprudens esse non potest uel intemperans uel iniusta; sic temperantia necesse est ut prudens, fortis et iusta sit; sic iustitia non est, si non sit prudens, fortis et temperans. ita ubi uera est aliqua earum, et aliae similiter sunt; ubi autem aliae desunt, uera illa non est, etiamsi aliquo modo similis esse uideatur.