Latin
Letter 167
Augustine, Epistulae 167.6
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt enim, ut scis, quaedam uitia uirtutibus aperta discretione contraria, ut inprudentia prudentiae: sunt autem quaedam tantum, quia uitia sunt, ideo contraria, quadam tamen specie fallaci similia, ut eidem prudentiae non inprudentia sed astutia. nunc enim eam dico astutiam, quae usitatius in malitiosis intellegi et uocari solet, non sicut loqui nostra scriptura consueuit, quae saepe astutiam in bono ponit, unde est: Astuti ut serpentes et illud: Ut det innocentibus astutiam. quamquam et apud illos Romanae linguae disertissimus dixerit: 'Neque illi tamen ad cauendum dolus aut astutia deerat' astutiam ponens in bono; sed apud illos rarissimum. apud nostros autem frequentissimum est. itemque in partibus temperantiae apertissime contraria est effusio parsimoniae; ea uero, quae tenacitas etiam uulgo dici solet. uitium est quidem, tamen parsimoniae simile non natura sed fallacissima specie. item dissimilitudine manifesta contraria est iniustitia iustitiae; solet autem quasi imitari iustitiam uindicandi libido, sed uitium est. ignauia fortitudini perspicue contraria est; duritia uero distat natura, fallit similitudine. constantia pars quaedam uirtutis est; ab hac inconstantia longe abhorret et indubie contrasistit, pertinacia uero constantia dici affectat et non est, quia illa est uirtus, hoc uitium.