Latin
Letter 170
Augustine, Epistulae 170.1
Unproofread scanNot analysed yet
Cum a sancto fratre et coepiscopo nostro Peregrino de tua tuorumque non corporali tantum salute sed spiritali praecipue quaereremus, de tua quidem laetos, de tuorum uero tristes nos eius responsa fecerunt, quod nondum sint ecclesiae catholicae salubri correctione sociati, et, quia id cito futurum sperauimus, adhuc non esse factum multum dolemus, domine eximie meritoque honorabilis et religiose frater.