Latin
Letter 170
Augustine, Epistulae 170.2
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde caritatem tuam in domini pace salutantes et praecipimus et rogamus, ut eos, quod didicisti, docere non differas. unum scilicet deum esse solum, cui seruitus illa debetur, quae latria Graeco uocabulo nuncupatur. ipsum enim uerbum est in lege, ubi scriptum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. quem si deum patrem tantum modo dixerimus, respondebitur nobis: 'Ergo latria deo filio non debetur', quod nefas est dici. si autem debetur, quo modo ergo uni tantum debetur deo, si et patri debetur et filio, nisi quia unus deus, cui soli per latrian seruire iussi sumus, ita dicitur deus solus, ut et pater intellegatur et filius, immo uero etiam spiritus sanctus? de illo quippe dicit apostolus: Nescitis, quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo, et non estis uestri? empti enim estis magno pretio. glorificate ergo deum in corpore uestro. quem deum nisi spiritum sanctum, cuius corpora nostra esse dixerat templum? debetur ergo latria spiritui sancto. nam si templum ei facere, sicut Salomon fecit, de lignis et lapidibus iuberemur, utique faciendo templum latrian exhibere conuinceremur; quanto magis latrian debemus, cui templum non facimus, sed sumus!