Latin
Letter 173
Augustine, Epistulae 173.10
Unproofread scanNot analysed yet
Adtendis enim et saepe repetis, sicut audio, quod in euangelio scriptum est recessisse a domino septuaginta discipulos et arbitrio suae malae atque impiae discessionis fuisse permissos ceterisque duodecim, qui remanserant, fuisse responsum: Numquid et uos uultis ire? et non adtendis, quia tunc primum ecclesia nouello germine pullulabat nondumque in ea fuerat completa illa prophetia: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi, quod utique quanto magis impletur, tanto maiore utitur ecclesia potestate, ut non solum inuitet, sed etiam cogat ad bonum. hoc tunc dominus significare uolebat, qui quamuis haberet magnam potestatem, prius tamen elegit commendare humilitatem. hoc et in illa conuiuii similitudine satis euidenter ostendit, ubi misit ad inuitatos et uenire noluerunt; et ait seruo: Exi in plateas et uicos ciuitatis et pauperes et debiles et caecos et claudos introduc huc. et ait seruus domino: 'Factum est, ut imperasti, et adhuc locus est'. et ait dominus seruo: Exi in uias et saepes et compelle intrare, ut impleatur domus mea. uide nunc, quem ad modum de his, qui prius uenerunt, dictum est: Introduc) eos, non dictum est 'compelle,' ita significata sunt ecclesiae primordia adhuc crescentis, ut essent uires etiam compellendi. proinde, quia oportebat eius iam uiribus et magnitudine roborata etiam compelli homines ad conuiuium salutis aeternae, posteaquam dictum est: Factum est, quod iussisti, et adhuc est locus, exi, inquit, in uias et saepes et compelle intrare. quapropter, si ambularetis quieti extra hoc conuiuium sanctae unitatis ecclesiae, tamquam in uiis uos inueniremus; nunc uero, quia per multa mala et saeua, quae in nostros committitis, tamquam spinis et asperitate pleni estis, uos tamquam in saepibus inuenimus et intrare compellimus. qui compellitur. quo non uult, cogitur, sed, cum intrauerit, iam uolens pascitur. cohibe itaque iam iniquum et inpacatum animum, ut in uera ecclesia Christi inuenias salutare conuiuium.