Latin
173a.1.1 to 173a.1.13
Augustine, Epistulae 173a.1.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Quamuis non litteris uestris tamen certissimo et fidelissimo nuntio comperi desiderare uos a me scribi, quo sine ulla dubitatione ac sine ulla obscuritate, quae penetrari a tardioribus non potest, deus esse probetur spiritus sanctus. proinde sciat germanitas uestra, quantum scripturarum sanctarum de hac re meminisse possum, cui satis non facit, quod dicit apostolus: Nescitis, quia corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo, et non estis uestri? empti enim estis pretio magno. glorificate et portate deum in corpore, nescire omnino, unde illi persuaderi possit deum esse spiritum sanctum, quantum ad auctoritatem adtinet diuinorum eloquiorum; quantum autem ad rationem, quae uel ab homine uel a tali homine, quales nos sumus, iniri potest, de hac re cum labore maximo disputatur. quisquis autem cedit diuinarum scripturarum eminentissimae auctoritati, primum intueatur, quod scriptum est: Dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies. quod Graece ita positum est, ut non illa intellegatur seruitus, quae debetur et hominibus dominis, sed illa, quae deo tantum exhibenda est, quae latria dicitur, unde et idolatria iure damnatur, cum idolis exhibetur latriaque deo uero tantum exhibenda est. non autem ait 'dominum deum tuum solum adorabis', 'et illi', inquit, 'soli seruies'. ibi dixit 'soli', ubi dixit 'seruies' illa scilicet seruitute, quae appellatur latria. ad hanc seruitutem pertinet templum, sacrificium. sacerdos et si quid huius modi est. ac per hoc apostolus nullo modo diceret corpus nostrum templum esse spiritus sancti, nisi ei seruitus illa deberetur, quae appellatur latria. porro talis seruitus non deberetur, nisi deus esset, cui debetur, praesertim quia corpora nostra membra esse dicit Christi, quem deum esse non negant, etiam qui spiritum sanctum deum negant et qui maiorem Christum quam spiritum sanctum esse contendunt.