Latin
Letter 173
Augustine, Epistulae 173.7
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo praestitit misericordia dei, ut et nos et episcopi uestri tam frequenti numerosoque conuentu Carthaginem ueniremus atque inter nos de ipsa dissensione ordinatissime conferremus. gesta conscripta sunt, nostrae etiam subscriptiones tenentur. lege uel patere. ut tibi legatur, et tunc elige, quod uolueris. audiui, quod dixeris posse te nobiscum de ipsis gestis aliquid agere, si omittamus uerba episcoporum uestrorum, ubi dixerunt: 'Nec causa causae nec persona personae praeiudicat'. haec uerba uis omittamus, ubi per eos nescientes ueritas ipsa locuta est. sed tu dicturus es hic eos errasse et in falsam sententiam incautius cecidisse; nos autem dicimus hoc eos uerum dixisse et hoc per te ipsum facillime probamus. si enim episcopi uestri electi ab uniuersa parte Donati, qui causam omnium sustinerent et, si quid egissent, gratum et acceptum ceteri haberent, tamen in eo, quod illos temere et non recte dixisse arbitraris, non uis ut tibi praeiudicent, uerum ergo dixerunt, quia <nec causa causae nec persona personae praeiudicat'. et ibi debes agnoscere, quia, si persona tot episcoporum tuorum in illis septem constitutorum non uis ut praeiudicet personae Donati Mutugennensis presbyteri, quanto minus non debet praeiudicare Caeciliani persona, etiamsi mali aliquid in illo esset inuentum, uniuersae unitati Christi, quae non in una uilla Mutugenna concluditur, sed toto terrarum orbe diffunditur!