Latin
Letter 173
Augustine, Epistulae 173.8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ecce facimus, quod uoluisti; sic tecum agimus, ac si non dixerint uestri: Nec causa causae nec persona personae praeiudicat\\ tu inueni, quid illic dicere debuerint, cum eis obiecta esset causa et persona Primiani, qui damnatores suos et damnauit cum ceteris et damnatos ac detestatos in suo rursus honore suscepit et baptismum, quem mortui dederant. quia de ipsis in illa praeclara sententia dictum erat. quod mortuorum funeribus plena sint litora, agnoscere potius et acceptare quam exsufflare et rescindere maluit totumque dissoluit, quod male intellegentes dicere soletis, quia qui baptizatur a mortuo, quid ei prodest lauacrum eius? si ergo non dicerent: 'Nec causa causae nec persona personae praeiudicat'. rei tenerentur in causa Primiani; cum autem hoc dixerunt. immunem fecerunt ecclesiam catholicam, sicut nos adserebamus, a causa Caeciliani.