Latin
Letter 174
Augustine, Epistulae 174.1
Unproofread scanNot analysed yet
De trinitate, quae deus summus et uerus est, libros iuuenis inchoaui, senex edidi. omiseram quippe hoc opus, posteaquam comperi praereptos mihi esse siue subreptos, antequam eos absoluerem et retractatos, ut mea dispositio fuerat, expolirem. non enim singillatim sed omnes simul edere ea ratione decreueram, quoniam praecedentibus consequentes inquisitione proficiente nectuntur. cum ergo per eos homines, qui, priusquam uellem, ad quosdam illorum peruenire potuerunt, dispositio mea nequiuisset impleri, interruptam dictationem reliqueram cogitans hoc ipsum in aliquibus scriptis meis conqueri, ut scirent, qui possent, non a me fuisse eosdem libros editos sed ablatos, priusquam mihi editione mea digni uiderentur. uerum multorum fratrum uehementissima postulatione et maxi-' me tua iussione compulsus opus tam laboriosum adiuuante domino terminare curaui eosque emendatos, non ut uolui, sed ut potui, ne ab illis, qui subrepti iam in manus hominum exierant, plurimum discreparent, uenerationi tuae per filium nostrum condiaconum carissimum misi et cuicumque audiendos, legendos describendosque permisi. in quibus si seruari mea dispositio potuisset, essent profecto etsi easdem sententias habentes multo tamen enodatiores atque planiores, quantum rerum tantarum explicandarum difficultas et facultas nostra pateretur. sunt autem, qui primos quattuor uel potius quinque etiam sine prooemiis habent et duodecimum sine extrema parte non parua. sed si eis haec editio potuerit innotescere, omnia, si uoluerint et ualuerint, emendabunt. peto sane, ut hanc epistulam seorsum quidem sed tamen ad caput eorundem librorum iubeas anteponi. ora pro me.