Latin
173a.1.14 to 173a.1.21
Augustine, Epistulae 173a.1.14-21
Unproofread scanNot analysed yet
quo modo igitur membra maioris templum esset minoris? unde non solum per hoc deus esse sine dubitatione intellegitur spiritus sanctus, quia pie recteque templum tribui non potest nisi deo. uerum etiam unus deus esse necessario reperitur cum patre et filio, quia trinitas unus est deus. cum enim templi attributio ad illam seruitutem pertinet, quae latria uocatur, et scriptum est: Domi- ■M num deum tuum adorabis et illi soli seruies, id est soli latriam exhibebis, profecto, quoniam latria, cum recte exhibetur, deo exhibetur et, cui templum exhibetur, latria exhibetur et unus deus solus est, cui latria exhibenda est, et unus sine dubio deus est pater et filius et spiritus sanctus. et hoc est, quod ait: Glorificate et portate deum in corpore uestro. de quo dixerat: Corpora uestra templum in uobis est spiritus sancti, quem habetis a deo. Haec ut potui festinantissime dictare malui, quam desiderium caritatis uestrae aliqua excusatione differre. si parum hoc putatis, seruate uos ad legendos de trinitate libros, quos in nomine domini edere iamque dispono, ne forte illi persuadeant, quod tamen breuis epistula non potest.