Latin
Letter 177
Augustine, Epistulae 177.10
Unproofread scanNot analysed yet
An forte dei mandatum deerat et ideo Christus mortuus est? immo iam et hoc erat sanctum et iustum et bonum; iam dictum fuerat: Non concupisces, iam dictum fuerat: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. in quo sermone apostolus omnem legem dicit impleri. et quoniam, nisi diligat deum, nemo diligit se ipsum, ideo dominus in his duobus praeceptis totam legem dicit prophetasque pendere. quae duo praecepta iam erant hominibus diuinitus data. an aeternum praemium iustitiae promissum nondum erat? hoc ipse non dicit, qui in suis litteris posuit etiam in uetere testamento regnum caelorum esse promissum. si ergo ad faciendam perficiendamque iustitiam iam erat naturae possibilitas per liberum arbitrium, iam erat legis dei sanctum, iustum bonumque mandatum, iam erat promissum praemium sempiternum, ergo Christus gratis mortuus est.