Latin
Letter 177
Augustine, Epistulae 177.9
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque de hac gratia Christianis fidelibus catholicisque notissima illi obiceretur quaestio, ut eam oppugnare desineret. quid est quod, cum hoc sibi in libro suo uelut ab aduersante persona idem ipse obiecisset, ut se respondendo purgaret. nihil aliud respondit nisi naturam creati hominis referre gratiam creatoris atque ita se dicere sine peccato implere posse iustitiam per liberum arbitrium cum adiutorio diuinae gratiae, quod deus hoc dederit homini ipsa possibilitate naturae? cui merito respondetur: Ergo euacuatum est scandalum crucis. ergo Christus gratis mortuus est. non enim, si non moreretur propter delicta nostra et resurgeret propter iustificationem nostram nec, cum ascendit in altum. captiuans captiuitatem daret dona hominibus, ista naturae possibilitas, quam defendit, non esset in hominibus.