Latin
Letter 177
Augustine, Epistulae 177.16
Unproofread scanNot analysed yet
Illud uero, quod dicunt posse hominem esse sine peccato et mandata dei facile custodire, si uelit, quamuis, cum hoc per adiutorium gratiae, quae tamen per incarnationem unigeniti eius reuelata atque donata est, dicitur, tolerabilius dici uideatur, tamen, quoniam non inmerito mouere potest, ubi et quando per eandem gratiam id efficiatur in nobis, ut sine ullo prorsus peccato simus, utrum in hac uita, quando caro concupiscit aduersus spiritum, an uero in illa, cum fiet sermo, qui scriptus est: Ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus enim mortis est peccatum, diligentius pertractandum propter alios quosdam, qui inique senserunt atque in suis litteris memoriae mandauerunt etiam in hac uita esse posse hominem sine peccato non ab initio natiuitatis suae sed conuersione a peccatis ad iustitiam et a uita reproba ad bonam uitam. sic enim intellexerunt, quod de Zacharia et Elisabeth scriptum est an bulasse eos in omnibus iustificationibus domini sine querela. hoc, quod dictum est sine querela', sine peccato dictum acceperunt non quidem negantes immo etiam, quod aliis locis in litteris eorum inuenitur, pie confitentes adiutorium gratiae domini nostri non per naturalem spiritum hominis sed per principalem spiritum dei. qui parum uidentur considerasse ipsum Zachariam fuisse utique sacerdotem; omnes autem tunc sacerdotes necesse habebant ex lege dei primitus pro peccatis suis offerre sacrificium, deinde pro populi. sicut ergo nunc per orationis sacrificium conuincimur non esse sine peccato, quoniam iussi sumus dicere: Dimitte nobis debita nostra, ita et tunc per sacrificia uictimarum animalium conuincebantur sacerdotes sine peccato non esse, qui pro suis peccatis iubebantur offerre.