Latin
Letter 177
Augustine, Epistulae 177.17
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si res ita se habet, ut per gratiam saluatoris proficiamus quidem in hac uita deficiente cupiditate caritate crescente, perficiamur autem in illa uita cupiditate extincta caritate completa, profecto illud, quod scriptum est: ri Qui natus est ex deo, non peccat, secundum ipsam caritatem dictum est, quae sola non peccat. ad natiuitatem quippe, quae ex deo est, augenda et perficienda caritas pertinet, non ea quae minuenda est et consumenda cupiditas, quae tamen quam diu est in membris nostris, lege quadam sua repugnat legi mentis; sed natus ex deo nec oboediens desideriis eius nec exhibens membra sua arma iniquitatis peccato potest dicere: lam non ego operor illud sed id, quod habitat in me peccatum.