Latin
Letter 179
Augustine, Epistulae 179.2
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quidam ex discipulis eius adulescentes honestissime nati et institutis liberalibus eruditi spem, quam habebant in saeculo, eius exhortatione dimiserunt et se ad dei seruitium contulerunt. in quibus tamen cum apparuissent quaedam sanae doctrinae aduersantia, quae saluatoris euangelio continetur et apostolicis sermonibus declaratur, id est cum inuenirentur contra dei gratiam disputari, propter quam Christiani sumus et in qua spiritu ex fide spem iustitiae expectamus, et admonitionibus nostris inciperent emendari, dederunt mihi librum, quem eiusdem Pelagii esse dixerunt, rogantes. ut ei potius responderem. quod posteaquam uidi me facere debere, ut eo modo error ipse nefarius de cordibus eorum perfectius auferretur, legi atque respondi