Latin
Letter 179
Augustine, Epistulae 179.3
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc libro ille dei gratiam non appellat nisi naturam. qua libero arbitrio conditi sumus. illam uero, quam innumerabilibus testimoniis sancta scriptura commendat ea nos iustificari, hoc est iustos fieri docens et in omni opere bono siue agendo siue perficiendo dei misericordia iuuari. quod etiam orationes sanctorum apertissime ostendunt, quibus ea petuntur a domino, quae praecipiuntur a domino, hanc ergo gratiam non solum tacet, sed ei contraria multa loquitur. adfirmat enim uehementerque contendit per solum liberum arbitrium sibi humanam sufficere posse naturam ad operandam iustitiam et omnia dei mandata seruanda. unde quis non uideat, cum eundem librum legerit, quem ad modum oppugnetur gratia dei, de qua dicit apostolus: Miser ego homo! quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per dominum nostrum legum Christum. et nullus locus so diuino adiutorio relinquatur, propter quod orantes dicere debeamus: Ne nos inferas in temptationem, sine causa etiam dominus apostolo Petro dixisse uideatur: Rogaui pro te, ne deficiat fides tua, si hoc totum in nobis nullo auxilio dei sed potestate uoluntatis impletur?