Latin
Letter 179
Augustine, Epistulae 179.4
Unproofread scanNot analysed yet
His itaque disputationibus peruersis et impiis non solum contradicitur orationibus nostris, quibus a domino petimus. quicquid sanctos petisse legimus et tenemus, uerum etiam benedictionibus nostris resistitur, quando super populum dicimus optantes eis et poscentes a domino, ut eos abundare faciat in caritate inuicem et in omnes et det eis secundum diuitias gloriae suae uirtute corroborari per spiritum eius et impleat eos omni gaudio et pace in credendo et abundent in speet potentia spiritus sancti. ut quid eis ista petimus, quae populis a domino petisse apostolum nouimus, si iam natura nostra creata cum libero arbitrio omnia haec sibi potest sua uoluntate praestare? ut quid etiam dicit idem ipse apostolus: Quotquot enim spiritu dei aguntur, hi filii sunt dei, si spiritu naturae nostrae agimur, ut efficiamur filii dei? ut quid dicit similiter: Spiritus adiuuat infirmitatem nostram, si natura nostra sic creata est. ut spiritu ad opera iustitiae non indigeat adiuuari? ut quid scriptum est: Fidelis autem deus, qui non permittet uos temptari super id, quod potestis, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere, si iam ita conditi sumus, ut uiribus liberi arbitrii uniuersas temptationes sustinendo superare possimus?