Latin
Letter 179
Augustine, Epistulae 179.9
Unproofread scanNot analysed yet
Haec uerba de libro eius decerpsi, quae in ipso quoque uolumine tua sanctitas poterit inuenire, ut intellegatis, quem ad modum et cetera neganti credere debeatis, nisi forte dicat ipsum Abel nihil peccasse, sed ideo non fuisse sine peccato et ideo non posse domino comparari, qui in carne mortali solus sine peccato fuit, quia erat in Abel originale peccatum, quod de Adam traxerat, non in se ipso ipse commiserat —utinam saltem hoc dicat, ut interim eius de baptismo paruulorum certam sententiam tenere possimus! —aut si forte, quoniam dixit 'ab infantia usque ad senectutem', ideo dicat Abel non peccasse, quia nec senuisse monstratur. non hoc indicant uerba eius; ab initio priorem uitam dixit peccatricem, posteriorem uero posse esse sine peccato. ait enim non se dixisse, quoniam inueniatur quis, ab infantia usque ad senectutem qui non peccauerit, sed quoniam a peccatis conuersus labore proprio et gratia dei adiutus potest absque peccato esse. cum enim dicit a peccatis conuersus', ostendit priorem uitam in peccatis agi. fateatur ergo. quod peccauerit Abel, cuius prima uita fuit in saeculo. quam fatetur non carere peccatis, et respiciat librum suum, ubi eum dixisse constat, quod ait in hac defensione: 'Non diximus'.