Latin
Letter 179
Augustine, Epistulae 179.10
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem et hunc librum uel hunc in eo libro locum esse negauerit suum, ego quidem idoneos testes habeo honestos et fideles uiros et eius sine dubio dilectores, quibus adtestantibus purgare me possum, quod eundem librum ipsi mihi dederint et ibi hoc legatur eumque Pelagii esse dixerint, ut saltem hoc mihi sufficiat, ne dicat a me fuisse siue conscriptum siue falsatum. iam inter illos eligat quisque, cui credat. meum non est de hac re diutius disputare. rogamus, ut certe transmittas t sibi, si negauerit se ista sentire, quae illi obiciuntur inimica gratiae Christi. tam quippe aperta est eius defensio, ut, si uestram sanctam prudentiam, qui eius alia scripta non nostis, nulla uerborum ambiguitate fefellerit, magno gaudio gratulabimur non multum curantes, utrum illa peruersa et impia numquam senserit an se ab eis aliquando correxerit.