Latin
Letter 180
Augustine, Epistulae 180.2
Unproofread scanNot analysed yet
De origine animarum quid sanctus Hieronymus sentiat, iam sciebam et haec ipsa, quae ex libro eius in epistula tua posuisti, uerba iam legeram. uerum non hoc quaestionem molestam facit, quod mouet quosdam, quo modo deus adulterinis etiam conceptibus iuste animas largiatur, cum bene uiuentibus et ad deum fide ac pietate conuersis ne propria quidem quanto minus parentum possint obesse peccata. sed merito quaeritur, si uerum est nouas ex nihilo animas singulas singulis nascentibus fieri, quo modo tam innumerabiles animae paruulorum, quas deo certum est ante rationales annos, antequam quicquam iustum iniustumue sapere uel capere possint, sine baptismo de corporibus exituras, iuste in damnationem dentur ab illo utique, apud quem non est iniquitas. non opus est de hac re plura dicere, cum scias, quid uelim uel 20 potius quid nolim dicere. satis existimo sapienti esse, quod dixi. uerum tamen, si aliquid hinc, quo ista quaestio solui queat, uel legisti uel ex ore eius audisti uel tibi ipsi dominus cogitanti donauit, ut noueris, impertire, obsecro, mihi, ut gratias uberiores agam.