Latin
Letter 180
Augustine, Epistulae 180.1
Unproofread scanNot analysed yet
Duas accepi simul epistulas dilectionis tuae, quarum in una facis tertiae mentionem et eam te prius misisse commemoras. quam accepisse non recolo, immo bene mihi recolere uideor, quod non acceperim. de his tamen, quas accepi, ago uberes gratias benignitati erga nos tuae. quibus ut non continuo responderem, in alia atque alia diuersarum occupationum tempestate direptus sum. unde nunc stillam uacantis temporis nactus respondere aliquid malui, quam ad tuam sincerissimam caritatem diuturnum habere silentium et fieri taciturnitate quam loquacitate importunior.