Latin
Letter 180
Augustine, Epistulae 180.4
Unproofread scanNot analysed yet
Porro autem pro tuo ingenio atque eruditione facillime perspicis, quantum ab his differat, quod ait apostolus: Cum uiderem, quia non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter et non Iudaice uiuis, quem ad modum gentes cogis iudaizare? nulla est hic tropica obscuritas, uerba sunt propria apertae locutionis. hoc profecto doctor gentium his, quos parturiebat, donec Christus formaretur in eis, et quibus sub diuina adtestatione praedixerat: Quae autem scribo uobis. ecce coram deo, quia non mentior, aut uerum dixit aut falsum; si falsum, quod absit, quae sequantur, aduertis t et ambo ista exhorrescens admonet ueritatis indicium et in apostolo Petro mirabilis humilitatis exemplum.