Latin
Letter 180
Augustine, Epistulae 180.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid hinc diutius, quae de hac quaestione inter nos ego et praedictus uenerabilis frater Hieronymus satis litteris egerimus? et in hoc opere recentissimo, quod sub nomine Critobuli aduersus Pelagium modo edidit, eandem de ista re gesta dictisque apostolicis sententiam tenuit, quam beatissimi Cypriani etiam nos secuti sumus. illud potius de origine animarum non propter partus adulterinos sed propter innocentium, quod absit, damnationem, quod. opinor, non stulte quaeritur, si quid a tali ac tanto didicisti uiro, quod recte responderi ambigentibus possit, quaeso nobiscum communicare non abnuas. ita quippe mihi in epistulis tuis eruditus et suauis apparuisti, ut operae pretium sit tecum litteris conloqui. nescio sane quem librum eiusdem hominis dei, quem presbyter Orosius adtulit tuaeque dilectioni describendum dedit, ubi de resurrectione carnis praeclare disputasse laudatur, iam nobis peto non differas mittere. ideo quippe non eum cito poposcimus, quia et describendum et emendandum utique cogitauimus, cui utrique operi largissimum iam putamus tempus indultum. memor nostri deo uiuas.