Latin
Letter 181
Augustine, Epistulae 181.1
Unproofread scanNot analysed yet
In requirendis diuinis rebus, quas omni cum sollicitudine decet a sacerdotibus, maxime a uero iustoque et catholico tractari concilio, antiquae traditionis exempla seruantes et ecclesiasticae memores disciplinae nostrae religionis uigorem non minus nunc in consulendo quam antea, cum pronuntiaretis, uera ratione firmatis, qui ad nostrum referendum adprobastis esse iudicium scientes, quid apostolicae sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus apostolum, debeatur, 5 quo ipse episcopatus et tota auctoritas nominis huius emersit. quem sequentes tam mala iam damnare nouimus quam probare laudanda, uelut id uero, quod patrum instituta sacerdotali custodientes officio non censetis esse calcanda, quod illi non humana sed diuina decreuere sententia, ut quicquid quamuis de disiunctis remotisque prouinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad huius sedis notitiam perueniret, ut tota huius auctoritate, iusta quae fuerit pronuntiatio, firmaretur indeque sumerent ceterae ecclesiae, uelut de natali suo fonte aquae cunctae procederent et per diuersas totius mundi regiones puri capitis incorruptae manarent, quid praecipere, quos abluere, quos uelut in caeno inemundabili sordidatos mundis digna corporibus unda uitaret.