Latin
Letter 184
Augustine, Epistulae 184.5
Unproofread scanNot analysed yet
Istorum sane infidelium, quos uel gentiles uel iam uulgo usitato uocabulo paganos appellare consueuimus, quoniam duo sunt genera, unum eorum, qui superstitiones, quas putant. Christianae religioni anteponunt, alterum eorum, qui nullo religionis nomine obstricti sunt, ego in quibusdam libris, quos 'de ciuitate dei' praenotaui, quorum ad uos existimo iam peruenisse notitiam et quorum adhuc reliquos, si dominus uoluerit, absoluendos in mediis meis occupationibus molior, aduersus primum istorum genus, quod apostolus notat, ubi dicit: Quae immolant gentes, daemoniis et non deo immolant, uel certe, ubi dicit: Coluerunt et seruierunt creaturae potius quam creatori, decem uolumina non parua confeci, quorum priora quinque illos redarguunt, qui propter adipiscendam uel retinendam bumanarum rerum istam terrenam temporalemque felicitatem non unius summi et ueri sed multorum deorum cultum necessarium esse contendunt. posteriora uero alia quinque contra illos sunt, qui se aduersus salutarem doctrinam tumidius et inflatius extollentes ad beatitudinem, quae post hanc uitam speratur, etiam per daemonum multorumque deorum cultum existimant peruenire. ubi et nobiles eorum philosophi tribus in his quinque sed ultimis libris refelluntur a nobis. ceteri ab undecimo quot esse potuerint, quorum iam tres absolui, quartum in manibus habeo, ea, quae nos de ciuitate dei tenemus et credimus, continebunt, ne aliena tantum modo refutare, non etiam nostra in hoc opere adserere uoluisse uideamur. iste autem post decem quartus idemque totius operis quartus decimus liber, si dominus uoluerit, enodatas habebit omnes, quas mihi proposuistis in uestra epistula, quaestiones.