Latin
Letter 184
Augustine, Epistulae 184.6
Unproofread scanNot analysed yet
Porro cum altero infidelium genere, qui uel uim nullam esse diuinam credunt uel ad eam res humanas pertinere non credunt, nescio utrum sermo sit habendus de aliqua quaestione pietatis, quamuis non fere quisquam nostris temporibus reperiatur ita stultus, qui uel in corde suo dicere audeat: Non est deus. illi autem alii stulti non desunt, qui dixerunt: Non uidebit dominus, id est prouidentiam suam in haec terrena non tendit. uerum tamen in his libris, quos uolo ut legat caritas uestra, dum adseritur ciuitas dei, non solum esse deum, quod natura insitum uix ulla umquam extirpat impietas, sed etiam rerum humanarum curam gerere ab ipsa institutione hominum usque ad beatificandos iustos cum angelis sanctis et damnandos impios cum angelis malignis, si deus uoluerit et quibus uoluerit, credibile fiet.