Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.24
Unproofread scanNot analysed yet
Etiam hinc enim non absurde intellegitur apostolica illa sententia, ubi Paulus beatus dicit: Parati ulcisci omnem inoboedientiam. cum completa fuerit prior oboe- 25 dientia uestra. unde et ipse dominus ad magnam cenam suam prius conuiuas adduci iubet, postea cogi; nam cum e serui respondissent: Domine, factum est, quod iussisti. et adhuc locus est, Exite, inquit, in uias et saepes et, quoscumque inueneritis, cogite intrare. in illis ergo, qui leniter primo adducti sunt, completa est prior oboedientia, in istis autem, qui coguntur, inoboedientia cohercetur: nam quid est (cogite intrare', cum primo dictum esset 'adducite' et responsum esset 'factum est. quod iussisti. et adhuc-est locus'? si miraculorum terroribus cogendos uoluisset intellegi, magis ad eos. qui prius uocati sunt, diuina miracula multa facta sunt, maxime ad Iudaeos, de quibus dictum est: Iudaei signa petunt. in ipsis quoque gentibus talia temporibus apostolorum miracula euangelium commendarunt, ut, si talibus cogi iuberentur, priores, ut dixi, potius conuiuae coacti esse merito crederentur. quapropter si potestate, quam per religionem ac fidem regum tempore, quo debuit, diuino munere accepit ecclesia, hi, qui inueniuntur in uiis et in saepibus, id est in haeresibus et schismatibus, coguntur intrare, non, quia coguntur, reprehendant, sed, quo cogantur, adtendant. conuiuium domini unitas est corporis Christi non solum in sacramento altaris sed etiam in uinculo pacis. de ipsis sane possumus uerissime dicere, quod neminem cogant ad bonum; quoscumque enim cogunt, non cogunt nisi ad malum.