Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.25
Unproofread scanNot analysed yet
Verum tamen antequam istae leges, quibus ad conuiuium sanctum coguntur intrare, in Africam mitterentur, nonnullis fratribus uidebatur, in quibus et ego eram, quamuis Donatistarum rabies usque quaque saeuiret, non esse petendum ab imperatoribus, ut ipsam haeresem iuberent omnino non esse poenam constituendo eis, qui in illa esse uoluissent. sed hoc potius constituerent, ut eorum furiosas uiolentias non paterentur, qui ueritatem catholicam uel praedicarent loquendo uel legerent constituendo. quod eo modo fieri aliquatenus posse arbitrabamur, si legem piissimae memoriae Theodosii, quam gene raliter in omnes haereticos promulgauit, ut, quisquis eorum episcopus uel clericus ubi libet esset inuentus. decem libris auri multaretur, expressius in Donatistas, qui se negabant haereticos, ita confirmarent, ut non omnes ea multa ferirentur. sed in quorum regionibus aliquas uiolentias a clericis uel Circumcellionibus uel populis eorum ecclesia catholica pateretur. ut scilicet post protestationem catholicorum, qui fuissent ista perpessi, iam cura ordinum ad persoluendam multam episcopi sine ministri ceteri tenerentur. ita enim existimabamus eis territis et nihil tale facere audentibus posse libere doceri et teneri catholicam ueritatem, ut ad eam cogeretur nemo. sed eam, qui uellet, sine formidine sequeretur, ne falsos et simulatores catholicos haberemus. et quamuis aliis fratribus aliud uideretur iam aetate grauioribus uel multarum ciuitatum et locorum exempla curantibus, ubi firmam et ueram catholicam uidebamus, quae tamen ibi talibus beneficiis dei constituta esset atque firmata, dum per priorum imperatorum leges ad communionem homines catholicam cogerentur, obtinuimus tamen. ut illud potius, quod dixi, ab imperatoribus peteretur. decretum est in concilio nostro, legati ad comitatum missi sunt.