Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.26
Unproofread scanNot analysed yet
Sed dei maior misericordia, qui sciret harum legum terror et quaedam medicinalis molestia quam multorum esset prauis uel frigidis animis necessaria et illi duritiae, quae uerbis emendari non potest, sed tamen aliquantula seueritate disciplinae potest, id egit, ut legati nostri, quod susceperant, obtinere non possent. iam enim nos praeuenerant ex aliis locis quaedam episcoporum querelae grauissimae, qui mala fuerant ab ipsis multa perpessi et a suis sedibus exturbati; praecipue horrenda et incredibilis caedes Maximiani catholici episcopi ecclesiae Bagaiensis effecit, ut nostra legatio iam, quid ageret, non haberet. iam enim lex fuerat promulgata, ut tantae immanitatis haeresis Donatistarum, cui crudelius parci uidebatur, quam ipsa saeuiebat, non tantum uiolenta esse, sed omnino esse non sineretur impune non tamen supplicio capitali propter seruandam etiam circa indignos mansuetudinem Christianam sed pecuniariis damnis propositis et in episcopos uel ministros eorum exilio constituto.