Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.47
Unproofread scanNot analysed yet
Sic multitudinibus per schismata et haereses pereuntibus subuenire consueuit. hoc displicuit Lucifero, quia factum est in eis suscipiendis atque sanandis, qui ueneno perierant Arriano, et cui displicuit, in tenebras cecidit schismatis amisso lumine caritatis. hoc erga istos ab initio seruauit Africana catholica ex episcoporum sententia, qui in ecclesia Romana inter Caecilianum et partem Donati iudicauerunt damnatoque uno quodam Donato, qui auctor schismatis fuisse manifestatus est. ceteros correctos, etiamsi extra ecclesiam ordinati essent, in suis honoribus suscipiendos esse censuerunt, non quo etiam foris ab unitate corporis Christi possent habere spiritum sanctum. sed maxime propter eos. quos foris positi possent decipere et a susceptione illius muneris impedire. deinde ut etiam ipsorum infirmitas lenius excepta intus sanabilis fieret iam nulla pertinacia claudente oculos cordis aduersus euidentiam ueritatis. quid autem aliud etiam ipsi cogitauerunt, quando Maximianistas, quos in sacrilego, sicut eorum concilium indicat. schismate damnauerant et in quorum iam locum alios ordinauerant, posteaquam uiderunt ab eis populos non recedere, ne omnes perderent, in suis honoribus receperunt et baptismo, quem foris ab eis damnati dederant, nullam contradictionem quaestionemque mouerunt? quare ergo mirantur aut queruntur aut calumniantur, quod eos sic suscepimus pro uera pace Christi, et non recordantur, quid ipsi fecerint pro uana, quae contra Christum est, pace Donati? quod eorum factum si contra eos teneatur et intellegenter adseratur, quid omnino respondeant, non habebunt.