Latin
Letter 185
Augustine, Epistulae 185.48
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem dicunt: (Si peccauimus in spiritum sanctum, quia exsufflauimus baptismum uestrum, ut quid nos quaeritis, cum remitti nobis hoc peccatum omnino non possit dicente domino: Qui peccauerit in spiritum sanctum, non remittetur ei nequein hoc saeculo neque in futuro? non adtendunt, quia secundum istum sensum nemo liberandus est. quis enim non loquitur aduersus spiritum sanctum et peccat in eum, siue qui nondum est Christianus siue qui est haereticus Arrianus aut Eunomianus aut Macedonianus, qui eum dicunt esse creaturam, aut Photinianus, qui eius omnino negat aliquam esse substantiam, sed unum tantum modo esse deum patrem, siue alii haeretici, quos commemorare longum est? nulli ergo istorum liberandi sunt? aut ipsi Iudaei. quibus hoc dominus obiecit, si in eum crederent, non erant baptizandi? non enim ait saluator in baptismo remittetur', sed 'non remittetur, inquit, 'neque in hoc saeculo neque in futuro'.