Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.1
Unproofread scanNot analysed yet
Tandem aliquando prouidit nobis deus litterarum fidissimum perlatorem omnium nostrum merito carissimum fratrem Ianuarium, per quem, etiamsi non scriberemus, omnia, quae circa nos sunt, posset sinceritas tua tamquam per uiuentem atque intellegentem epistulam noscere. Pelagium, quem credimus, ut ab alio distingueretur, qui Pelagius Terenti dicitur, Brittonem fuisse cognominatum, quod ut seruum dei dilexeris, nouimus; nunc autem quem ad modum diligas, ignoramus. nam et nos non solum dileximus, uerum etiam diligimus eum; sed aliter nunc diligimus, aliter aliquando dileximus: tunc enim, quia nobis rectae fidei uidebatur, nunc autem, ut ab his, quae inimica et aduersa gratiae dei sentire dicitur, illius misericordia liberetur. nam cum hoc de illo aliquamdiu fama iactaret, non utique facile credendum fuit —solet quippe fama mentiri —,sed propius, ut crederemus, accessit, quod librum quendam eius ea prorsus persuadere molientem, quae gratiam dei per unum mediatorem dei et hominum hominem Christum legum generi Lumano impertitam de fidelium cordibus creditam deleant, legimus traditum nobis a famulis Christi, qui eam talia docentem studiosissime audierant fuerantque sectati. cui quidem libro eisdem rogantibus, quia et fieri oportere uidebamus, tacito nomine auctoris, ne offensus insanabilior redderetur, unius nostrum disputatione responsum est. quo libro id continetur et multipliciter atque abundanter adseritur. quod etiam quibusdam litteris agit ad tuam uenerationem datis. ubi dicit non se debere existimari sine gratia dei defendere liberum arbitrium, cum possibilitatem uolendi atque operandi. sine qua nihil boni uelle atque agere ualeremus, a creatore nobis naturaliter insitam diceret, ut uidelicet haec intellegatur doctore ipso gratia dei, quae paganis atque Christianis. impiis et piis, infidelibus fidelibusque communis est.