Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec mala, quibus saluatoris euacuaretur aduentus. ubi hoc possumus dicere, quod de lege dicit apostolus: Si p er naturam iustitia, ergo Christus gratis mortuus est, refellebamus, ut poteramus, in cordibus eorum, qui ista sentirent, ut his cognitis etiam ille, si fieri posset, non lacessitus ista emendaret atque ita et pernicies destrueretur erroris et hominis uerecundiae parceretur. sed posteaquam ad nos litterae de oriente uenerunt eandem causam apertissime uentilantes, nullo modo iam qualicumque episcopali auctoritate deesse ecclesiae debueramus. missae sunt itaque de hac re ex duobus conciliis, Carthaginensi et Mileuitano, relationes ad apostolicam sedem, antequam gesta ecclesiastica, quibus apud episcopos prouinciae Palaestinae Pelagius perhibetur esse purgatus, uel in manus nostras uel in Africam peruenissent. scripsimus etiam ad beatissimae memoriae papam Innocentium praeter conciliorum relationes litteras familiares, ubi de ipsa causa aliquanto diutius egimus. ad omnia nobis ille rescripsit eo modo, quo fas erat atque oportebat apostolicae sedis antistitem.