Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.13
Unproofread scanNot analysed yet
Unde autem argumententur aduersus apostolum apertissime dicentem: Per unum hominem peccatum intrauit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccauerunt, dicentes etiam paruulos propria per liberum arbitrium habere peccata. taedet adtendere pigetque proferre, sed magis compellimur dicere. quod enim potuerunt magna et acuta ingenia cogitare, aut inopiae est tacendo uitare aut arrogantiae contemnendo praeterire. 'Ecce', inquiunt, 'Esau et Iacob intra uiscera materna luctantur et, dum nascuntur, alter supplantatur ab altero atque in pede praecedentis manu consequentis et tenentis inuenta perseuerans quodam modo lucta conuincitur. quo modo ergo in infantibus haec agentibus nullum est uel ad bonum uel ad malum propriae uoluntatis arbitrium, unde praemia siue supplicia meritis praecedentibus subsequantur?)