Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.14
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hoc nos dicimus ideo motus illos et tamquam litigium paruulorum signum rerum fuisse magnarum, quia non fuit arbitrium sed prodigium. neque enim daturi sumus et asinis liberum potestatis arbitrium, quoniam huius generis iumentum, sicut scriptum est, subiugale sine uoce in hominis note respondens uetuit prophetae dementiam. hi autem. qui tales non prodigiosos motus sed uoluntarios actus nec de paruulis sed a paruulis factos esse contendunt, quid apostolo responsuri sunt. qui. cum et hos geminos ad documentum gratuitae gratiae commemorandos uideret: Nondum enim natis, inquit, nec aliquid agentibus boni aut mali, ut secundum electionem dei maneret, non ex operibus sed ex uocante dictum est, quiamaior seruiet minori? deinde adiungens testimonium prophetae longe post quidem ista dicentis sed tamen de hac re antiquum dei consilium declarantis: Sicut scriptum est, inquit, Iacob dilexi, Esau autem odio habui.