Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.21
Unproofread scanNot analysed yet
'Quo modo), inquiunt, 'Esau non damnatur indignus, si non ex operibus sed ex uocante dictum est, quia maior seruiet minori? sicut enim illius nulla praecesserant opera bona, ut ad gratiam pertineret, sic nec huius mala, ut ad poenam pertinere deberet.' nulla plane in utroque opera uel bona uel mala sed propria, uterque autem illi uni obnoxius erat, in quo omnes peccauerunt, ut omnes in illo morerentur. quicumque enim ex illo uno multi in se ipsis futuri erant, tunc in illo unus erant. proinde illud peccatum solius esset, si ei illo nullus exisset; porro autem, in quo erat natura communis, ab eius uitio est nullus immunis. si ergo ambo, qui nondum propria uel bona uel mala operabantur, rei tamen ex origine nascebantur, laudet misericordiam, qui liberatur, non culpet iudicium, qui punitur.