Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.22
Unproofread scanNot analysed yet
Hic si dixerimus: 'Quanto melius ambo liberarentur!' nihil nobis conuenientius dicetur quam:s o homo, tu quis es, qui respondeas deo? nouit quippe ille, quid agat et quantus numerus e?» e debeat primitus omnium hominum deinde sanctorum sicut siderum. sicut angelorum atque. ut de terrenis loquamur, sicut pecorum. piscium. uolatilium. sicut arborum et herbarum, sicut denique foliorum capillorumque nostrorum. nam nos humana cogitatione adhuc possumus dicere: 'Quoniam bona sunt cuncta ista. quae fecit. quanto melius illa duplicasset uel multiplicasset, ut multo essent plura quam sunt!' si enim non ea cay-eret mundus. numquid non posset etiam ipsum facere, quantum uellet. ampliorem? et tamen quantumcumque faceret uel illa plura uel istum capacierem atque maiorem. nihilo minus eadem de multiplicandis eis dici possent et nullus esset inmoderatis modus.