Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.25
Unproofread scanNot analysed yet
J t 1 Certus est ergo et in dei praescientia praefinitus numerus ac multitudo sanctorum, quibus diligentibus deum, quod eis donauit per diffusum in cordibus eorum spiritum sanctum, omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum uocati sunt. quoniam, quos ante praesciuit, et praedestinauit conformes fieri imaginis filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; quos autem praedestinauit, illos et uocauit. hic subaudire debemus 'secundum propositum'. sunt enim et alii uocati sed non electi ac per hoc non secundum propositum uocati. quos autem uocauit -hoc est secundum propositum -,illos etiustificauit; quos autem iusti ficauit, illos et glorificauit. hi sunt filii promissionis, hi sunt electi, qui per electionem gratiae salui fiunt, ubi dictum est: Si autem gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia. haec sunt uasa misericordiae, in quibus deus etiam per uasa irae notas facit diuitias gloriae suae. horum fit per spiritum sanctum cor unum et anima una, quae benedicit dominum et non obliuiscitur omnes retributiones eius, qui propitius fit omnibus iniquitatibus eius, qui sanat omnes languores eius, qui redimit de corruptione uitam eius, qui coronat eam in miseratione et misericordia, quia non uolentis neque currentis sed miserentis est dei.