Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.26
Unproofread scanNot analysed yet
Ceteri autem homines ad istam societatem non pertinentes. quorum tamen et animam et corpus dei bonitas operata est t quicquid habet ipsa natura praeter uitium. quod eidem inflixit superbientis uoluntatis audacia, propter hoc a deo praesciente creati sunt, ut in his ostenderet, liberum desertoris arbitrium sine sua gratia quid ualeret, et in eorum iustis et debitis poenis uasa misericordiae, quae non suorum operum meritis sed gratuita dei gratia sunt ab illa concretione discreta, quid sibi conlatum esset, addiscerent, ut omne os obstruatur et, qui gloriatur, in domino glorietur.