Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.29
Unproofread scanNot analysed yet
Quod propterea commemorauimus, quoniam quidam etiam apud uos uel in uestra potius ciuitate. si tamen uerum est, quod audiuimus, tanta pro isto errore obstinatione nituntur, st dicant facilius esse, ut etiam Pelagium deserant atque contemnant, qui haec sentientes anathemauit, quam ut ab huius sententiae, sicut eis uidetur, ueritate discedant. si autem cedunt sedi apostolicae uel potius ipsi magistro et domino apostolorum qui dicit non habituros uitam in semet ipsis, nisi manducauerint carnem filii hominis et biberint sanguinem, quod nisi baptizati non utique possunt. nempe aliquando fatebuntur paruulos non baptizatos uitam habere non posse ac per hoc quamlibet tolerabilius omnibus. qui etiam propria peccata committunt, tamen aeterna morte multari.