Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.30
Unproofread scanNot analysed yet
1 Quae cum ita sint. audeant disputare et, quibus possunt, persuadere contendant deum iustum, apud quem non est iniquitas, paruulos a peccatis propriis innocentes, si nec illo ex Adam obligati et obstricti sunt, morte perpetua damnaturum. quod si absurdissimum est et a iustitia dei penitus alienum et tamen nullus, qui se meminit catholicae fidei Christianum, negat aut dubitat paruulos non accepta gratia regenerationis in Christo sine cibo carnis eius et sanguinis potu non habere in se uitam ac per hoc poenae sempiternae mortis obnoxios, profecto restat, ut, quia ipsi non egerunt aliquid boni aut mali, ideo mortis eorum iusta sit poena. quia in illo moriuntur, in quo omnes peccauerunt, unde in illo solo uiuificantur, a quo peccatum nec originale trahi potuit nec proprium perpetrari.