Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.32
Unproofread scanNot analysed yet
Praeter iila enim, quae, quoquo modo potuit, ausus est qualicumque ratione defendere, obiecta sunt quaedam, quae nisi remota omni tergiuersatione anathemasset, ipse anathema factus esset. obiectum est enim eum dicere Adam mortalem factum, qui siue peccaret siue non peccaret, moriturus esset; et quod peccatum eius ipsum solum laeserit et non genus humanum; et quod infantes nuper nati in illo statu sint, in quo Adam fuit ante praeuaricationem; et quod neque per mortem uel praeuaricationem Adae omne genus hominum moriatur neque per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgat; et infantes, etiam si non baptizentur, habere uitam aeternam; et diuites baptizatos, nisi omnibus abrenuntient, si quid boni uisi fuerint facere, non reputari illis nec eos habere posse regnum dei; et gratiam dei atque adiutorium non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse uel in lege atque doctrina; et dei gratiam secundum merita nostra dari; et filios dei non posse uocari, nisi omni modo absque peccato fuerint effecti; et non esse liberum arbitrium, si dei indiget auxilio, quoniam in propria uoluntate habet unusquisque aut facere aliquid aut non facere; et uictoriam nostram non ex dei esse adiutorio sed ex libero arbitrio; et quod paenitentibus uenia non detur secundum gratiam et misericordiam dei sed secundum meritum et laborem eorum, qui per paenitentiam digni fuerint misericordia.