Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.33
Unproofread scanNot analysed yet
Haee omnia Pelagius sic anathemauit, quod satis gesta ipsa testantur, ut nihil ad ea quoquo modo defendenda disputationis adtulerit. unde fit consequens, ut, quisquis sequitur illius episcopalis auctoritatem iudicii et ipsius Pelagii confessionem, haec tenere debeat, quae semper tenuit catholica ecclesia: Adam, nisi peccasset, non fuisse moriturum; et quod peccatum eius non ipsum solum laeserit sed et genus humanum; et quod infantes nuper nati non sint in illo statu, in quo Adam fuit ante praeuaricationem, ut ad ipsos etiam pertineat, quod breuiter ait apostolus: Per unum hominem mors et per unum hominem resurrectio mortuorum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes uiuificabuntur. unde fit, ut infantes non baptizati non solum regnum caelorum uerum etiam uitam aeternam habere non possint. confiteatur etiam diuites baptizatos si diuitiis suis non careant et sint tales, quales ad Timotheum describit apostolus dicens: Praecipe diuitibus huius mundi non superbe sapere neque sperare in incerto diuitiarum sed in deo uiuo. qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum: diuites sint in operibus bonis, facile tribuant. communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut adprehendant ueram uitam. non eos regno dei posse priuari. fateatur gratiam dei et adiutorium etiam ad singulos actus dari eamque non dari secundum merita nostra, ut uera sit gratia, id est gratis data per eius misericordiam, qui dixit: Miserebor, cui misertus ero, et misericordiam praestabo. cui misericors fuero. fateatur filios dei uocari posse illos, qui cotidie dicunt: Dimitte nobis debita nostra, quod utique non ueraciter dicerent, si essent omni modo absque peccato. fateatur esse liberum arbitrium, etiam si diuino indiget adiutorio. fateatur, quando contra temptationes concupiscentiasque inlicitas dimicamus, quamuis illic habeamus et propriam uoluntatem, non tamen ex illa sed ex adiutorio dei nostram prouenire uictoriam; non enim aliter uerum erit, quod apostolus ait: Non uolentis neque currentis sed miserentis est dei. fateatur secundum gratiam et misericordiam dei ueniam paenitentibus dari, non secundum meritum eorum, quando quidem etiam ipsam paenitentiam donum dei dixit apostolus, ubi ait de quibusdam: Ne forte det illis deus paenitentiam. haec omnia simpliciter sine ullis fateatur ambagibus, si quis in auctoritatem catholicam et in ipsius Pelagii expressa ecclesiasticis gestis uerba consentit. neque enim illa, quae his sunt contraria, ueraciter anathemata esse credendum est, nisi haec, quibus sunt contraria, fideli corde teneantur et aperta confessione promantur.