Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.34
Unproofread scanNot analysed yet
Nec in istis libris recentioribus, quos idem Pelagius post illud iudicium dicitur edidisse, quamuis adiutorio diuinae gratiae consentire uideatur, quid de hac re sentiat. satis euidenter apparet. aliquando enim ita paribus momentis potestatem uoluntatis aequa lance perpendit, ut. quantum ualet ad peccandum, tantum etiam ad non peccandum ualere definiat. quod si ita est, nullus locus adiutorio gratiae reseruatur, sine qua nos dicimus ad non peccandum nihil ualere uoluntatis arbitrium. aliquando autem cotidiano gratiae dei muniri nos confitetur auxilio, quamuis habeamus ad non peccandum forte ac firmum liberum arbitrium, quod utique inualidum et infirmum potius debuit confiteri, donec sanentur omnes languores animae nostrae. non enim pro infirmitate corporis precabatur, qui dicebat: Miserere mei, domine, quoniam infirmus sum; sana me, domine, quoniam conturbata sunt ossa mea; nam at ostenderet pro anima se rogare, secutus adiunxit: Et anima mea turbata est ualde.