Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.5
Unproofread scanNot analysed yet
Bonum est igitur homini, ut cum totis uiribus liberi arbitrii sui ueraciter dicat: Fortitudinem meam ad te custodiam, quia ille, qui putauit sine ipsius adiutorio se posse custodire, quod dedit, profectus in longinqua et uiuens prodige cuncta consumpsit et miseria durae seruitutis adtritus reuersusque in semet ipsum dixit: Surgam et ibo ad patrem meum: quam cogitationem bonam quando haberet, nisi et ipsam illi in occulto pater misericordissimus inspirasset? quod intellegens minister ille noui testamenti: Non quia idonei sumus, inquit, cogitare aliquid quasi ex nobismet ipsis, sed sufficientia nostra ex deo est. unde et ille cum dixisset: Fortitudinem meam ad te custodiam, ne uel hoc ipsum, quia custodit, suis uiribus adrogaret, tamquam ei uenisset in mentem, quia, nisi dominus custodierit ciuitatem, in uanum uigilant, qui custodiunt, et non dormit neque dormitat, qui qui custodit, adiunxit causam, unde fiat idoneus custodire uel quo potius custode seruetur: Quoniam, deus, inquit, susceptor meus es.