Latin
Letter 186
Augustine, Epistulae 186.6
Unproofread scanNot analysed yet
Recolat igitur iste, si potest, merita sua, unde factum sit, at deus dignaretur eius esse susceptor, ac si deus esset susceptus; recolat, utrum quaesierit, an quaesitus sit ab illo scilicet, qui uenit quaerere et saluare, quod perierat. y nam si quaerere uoluerit, ante gratiam quid meruerit, ut acciperet eam, mala sua poterit homo inuenire, non bona, etiam si eum unius diei uitam habentem super terram gratia saluatoris inuenerit, quia, si aliquid boni operatur homo, ut gratiam mereatur, non ei merces inputatur secundum gratiam sed secundum debitum. si autem credit in eum. qui iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam -iustus enim ex fide uiuit —,profecto antequam gratia iustificetur, hoc est iustus efficiatur, impius quid est nisi impius? quem si debitum sequeretur, quid eius merito nisi supplicium redderetur? s i ergo gratia, iam non ex operibus; alioquin gratia iam non est gratia; operibus enim debitum redditur, gratia gratis datur, unde etiam nuncupatur.