Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.10
Unproofread scanNot analysed yet
Noli itaque dubitare ibi nunc esse hominem Christum Iesum, unde uenturus est, memoriterque recole et fideliter tene Christianam confessionem, quoniam resurrexit a mortuis, ascendit in caelum, sedet ad dexteram patris nec aliunde quam inde uenturus est ad uiuos mortuosque iudicandos et sic uenturus est illa angelica uoce testante, quem ad modum est ire uisus in caelum, id est in eadem forma carnis atque substantia, cui profecto inmortalitatem dedit, naturam non abstulit. secundum hanc formam non est putandus ubique diffusus. cauendum est enim, ne ita diuinitatem adstruamus hominis, ut ueritatem corporis auferamus. non est autem consequens, ut, quod in deo est, ita sit ubique sicut deus. nam et de nobis ueracissima scriptura dicit, quod in illo uiuimus et mouemur et sumus, nec tamen sicut ille ubique sumus, sed aliter homo ille in deo quoniam aliter et deus ille in homine proprio quodam et singulari modo. una enim persona est deus et homo et utrumque est unus Christus Iesus ubique per id. quod deus est, in caelo autem per id, quod homo.