Latin
Letter 187
Augustine, Epistulae 187.11
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquam et in eo ipso, quod dicitur deus ubique diffusus. carnali resistendum est cogitationi et mens a corporis sensibus auocanda. ne quasi spatiosa magnitudine opinemur deum per cuncta diffundi, sicut humus aut humor aut aer aut lux ista diffunditur —omnis enim huiusce modi magnitudo minor est in sui parte quam in toto —,sed ita potius. sicuti est magna sapientia etiam in homine, cuius corpus est paruum. et, si duo sint sapientes, quorum sit alter corpore grandior neuter sapientior, non est illa in maiore maior, minor in minore aut minor in uno quam in duobus, sed tanta in hoc quanta in illo et tanta in unoquoque quanta in utroque: neque enim. si aequaliter sunt omnino sapientes, plus sapiunt ambo quam singuli, quem ad modum, si aequaliter sint inmortales, non plus uiuunt ambo quam singuli.